ROSMADECCIA Familia

ROSMADECCIA Familia
ROSMADECCIA Familia
inter Galliae illustres. Floret illa in Britannia Armorica, quam aliqui a Comitibus de Crozon, ac ita interioris Britanniae Principibus; alii a Guilielmi de Rostrenam, Connestabilis Franciae A. C. 840. filio, qui antiquioris domus de Rosmadec heredem duxerit et nomen assumpserit, deducunt. A Rivalone Equite A. C. 1191. series continua ostendi potest. Linearum diversarum primordia concurrunt, in Ioanne III. Dn. de Rosmadec, mortuo A. C. 1515. Huius enim filius Ioannes Dominos du Plessis, nunc quoque superstites sevit. Maior autem frater, Alanus Baro de Molac, iterum communis pater est Baronum de Gael, de S. Iovan, et de Compes; ex filio Claudio, inprimis autem, ex filio primogenito Tanaquile Marchionum de Rosmadec et Molac, Comit. de Chappelles et de Crozon; quorum series ab aliquot saeculis haec est. Ioannes III. praefatus, qui obiit A. C. 1515. ex Ioanna (filia Alani Dn. de la Chapelle et Molac) pater fuit Alani II. Dn. de Rosmadec, qui obiit A. C. 1560. relictô ex Ioanna du Chastel, filio Tanaquile Dn. de Rosmadec, Barone de Molac, defunctô A. C. 1574. Hôc et Margaretâ de Beaumanoir, genitus Sebastianus I. Marchio de Rosmadec, decessit A. C. 1613. pater ex Francisca Montmorantia, Sebastiani II. qui iunxit sibi Renatam, de Kercoent Dn. de Kergournadec, atque ex ea suscepit Sebastianum III. (cuius uxor Renata filia Ivonis de Budes, Baronis de Sace, ducta A. C. 1655.) Bartholomaeum Renatum Comitem de Chappelles (natum A. C. 1635.) Ludovicum Corentinum (natum A. C. 1636.) Mariam Annam et Mariam Renatam omnes nominis de Rosmadec. Vide Philippum Iacobum Spenerum, Theat. Nobil. Europ. Part. I. p. 154.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”